BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Analytica posteriora » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 545

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De vaticinio et furore. Cap. XLV

Vaticinium est quo perciti sacerdotes vel alii et rerum causas cer-
nunt et futura etiam praevident, quando scilicet a diis vel a dae-
monibus descendunt in illos oracula spiritusque traduntur ab eis;
quos quidem descensus vocant Platonici superiorum animorum in
nostros animos illapsiones et Mercurius vocat eos daemonum sensus
ac daemonum animos. <Cuiusmodi daemones Eurideas et Pythonas
veteres vocaverunt, quos hominum ingredi corpora solitos et eorum
uti vocibus et linguis ad futurorum praedictiones constanter credidit
antiquitas, de quibus etiam meminit Plutarchus in dialogo De causis
deficientium oraculorum
. Verum Cicero Stoicos secutus praescientiam
futurorum tantundem diis competere affirmat et Ptolomaeus as-
trologus ait: "Soli numine afflati praedicunt particularia".
Astipulatur istis Petrus apostolus inquiens: "Non enim voluntate
humana allata est aliquando prophetia, sed Spiritu Sancto inspirati
locuti sunt sancti Dei homines"
. Quod autem futurorum vaticinia
deorum divinarumque illapsionum propria sint affirmat Esaias in-
quiens: "Annunciate nobis quae ventura sint et dicemus quia dii es-
tis vos"
.> Illapsiones vero huiusmodi sive sensus non transeunt in
animam nostram quando illa in aliud quidem attentius inhians est
occupata, sed transeunt quando vacat; vacationis autem eiusmodi
tria sunt genera, scilicet furor, raptus et somnium, de quibus singu-
lis nunc per ordinem dicemus.

De prima specie furoris a Musis. Cap. XLVI

Furor est illustratio animae a diis vel a daemonibus proveniens;
unde Nasonis hoc carmen:


pagina successiva »
 
p. 545