BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - La cortigiana » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 546

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Est deus in nobis, sunt et commercia coeli,
Sedibus aethereis spiritus ille venit.

<Plato hunc definit per alienationem et nexum: abstrahit siquidem
ab his quibus corporei sensus excitantur, ab animali homine alienus
numini adhaeret, a quo suscipit quae propriis viribus nequit in-
dagare; quando enim animus liber et solutus, relaxatis corporis
habenis, velut incustodito carcere licentius egressus membrorum
vincula transgreditur, nullo cohibente suis stimulis impulsus, divino
spiritu concitatus, omnia comprehendit et futura praevidet.> Sunt
autem quatuor divini furoris species a singulis numinibus pro-
cedentes, scilicet a Musis, a Dionysio, ab Apolline et a Venere. Pri-
mus itaque furor a Musis procedens hic animum suscitat atque tem-
perat redditque divinum per res naturales superiora trahendo ad
inferiora. Sunt autem Musae sphaerarum coelestium animae,
secundum quas singuli reperiuntur gradus quibus superiorum ad
inferiora fit attractus. Horum inferior, sphaeram Lunae referens,
tenet quae ex vegetabilibus sunt, ut plantas, fructus arborum,
radices et quae ex materiis durioribus sunt, ut lapides et metalla,
earum alligationes et suspensiones: sic fertur quod lapis selenites et
lapis hyenae praestant divinationem; similiter verbena et herba
theangelida vaticinium praestant, quemadmodum de his superius
dictum est. Secundus gradus, referens Mercurium, tenet quae ex
animalibus sunt et quae ex diversarum rerum naturalium adinvi-
cem commixtione componuntur, pocula et esculenta: hoc modo cor
talpae, si quis ipsum recens palpitansque voraverit, divinationi et ad
rerum efficiendarum eventum conferre dicitur. <Et narrat rabi


pagina successiva »
 
p. 546