BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Georgica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 547

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Moses Cusensis in Commentariis super Leviticum esse animal ידוע iedua
dictum, humanae formae, cui de umbilici medio emittitur funicu-
lus, quo cucurbitae instar humo adfigitur, et quantum longitudo
illius funiculi protrahitur omnia circumvescens devorat atque con-
sumit visumque fallens capi nequit, nisi sagittarum ictu funis am-
putetur, quo praeciso expirat; cuius deinde ossibus certa quadam
lege ori impositis, statim quisquis id fecerit furore corripitur ac de
expetitis quibusque edicit oracula.> Tertius gradus correspondet
sphaerae Veneris; hic tenet pulveres subtilissimos, vapores et odores
et quae ex his conficiuntur unguenta et suffumigationes, de quibus
superius dictum est. Quartus gradus pertinet ad sphaeram Solis; hic
tenet voces, verba, cantus et sonos harmonicos, per quorum suavem
consonantiam turbidam pellit ex anima discordiam erigitque ani-
mum; unde Hermes, Pythagoras, Plato dissonantem animum
iubent cantu et harmonia componere et erigere: sic Timotheus
Alexandrum regem sonis fertur excitasse in furorem; sic sacerdos
Calamensis, teste Aurelio Augustino, solebat sese suo arbitratu que-
rula quadam harmonia evocare a corpore in raptum et extasim; de
his etiam superius sermo habitus est. Quintus gradus convenit
Marti; hic tenet vehementes imaginationes et animi affectiones,
conceptus et motus, de quibus omnibus supra patet. Sextus gradus
respondet Iovi; hic tenet rationis discursus, deliberationes, consulta-
tiones moralesque purgationes; de his partim superius mentio facta
est, partim dicetur inferius. Habet praeterea sub se admirationes et
venerationes, quorum stupore aliquando phantasia atque ratio sic
infrenantur, ut subito omnes suos actus praetermittant; unde tunc
mens ipsa libera, soli numini sive deo alicui sive daemoni exposita,
supernos divinosque concipit influxus, eos scilicet de quibus antea
deliberaverat: sic legimus Sybillas ac Pythiae sacerdotes in Iovis et
Apollinis antris oracula suscipere solitos. Septimus gradus refert


pagina successiva »
 
p. 547