BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 548

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Saturnum; hic tenet secretiores intelligentias et tranquillas mentis
contemplationes: <dico autem hic contemplationem liberam mentis
perspicaciam in spectacula sapientiae cum admiratione suspensam;
nam illa excogitatio quae per aenigmata aut imagines fit, speculatio
aut discursus quidam est ad Iovem pertinens, non contemplatio.>
Octavus gradus referens coelum stellatum, hic coelestium corporum
observat situm, motum, radios et lumen; tenet quoque imagines,
annulos et similia, quae ad coelestium normam fabricantur, de qui-
bus supra dictum est. Nonus gradus correspondet Primo Mobili,
scilicet nonae sphaerae <sive ipsi universo>; hic tenet res magis for-
males, ut numeros, figuras, characteres et occultas intelligentiarum
coeli observat influentias <caeteraque mysteria; quae quia coeles-
tium numinum et invocatorum spirituum gerunt effigiem, illos
facile alliciunt et velut conformitatis quadam necessitate impulsos
accedere cogunt atque ne recedant facile detinent; de quibus apud
Porphyrium in oraculis legimus:
Cessa nunc tandem et verbis parce vittaeque
Da requiem, solvens priscas cedensque figuras
Et remove a membris et lintea dura resolve.

Et ibidem alio loco:
Solvite serta pedes liquidis et spargite lymphis
Aquae manu ramum laurus auferte virenteis
Linea sitque omnis deleta omnisque character.
>
De his omnibus superius ad longum satis tractatum est <et adhuc
dicetur inferius>.

De secunda specie a Dionysio. Cap. XLVII

Secundus autem furor procedit a Dionysio; hic per expiationes
exteriores et interiores et per exorcismata, per sacramenta, per


pagina successiva »
 
p. 548