BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Vergilius Maro, Publius - Bucolica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 549

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


solemnia, ritus, phana, observationes animam in mentem, supre-
mam sui partem, dirigit ac tanquam dignum et incontaminatum
deorum templum efficit, in quo divini spiritus inhabitent; quos ani-
ma tunc vitae socios possidens ab illis felicitate, sapientia ora-
culisque repletur <non in signis aut notis aut coniecturis, sed con-
citatione quadam animi ac soluto liberoque motu: sic Bacchus
Boeotiis, et Epimenides Cois et Sibylla Erytrea Troianis vatici-
nabantur. Nonnunquam hic furor contingit per claram visionem,
quandoque per expressam vocem:> sic Socrates a suo daemone
regebatur, cuius monitis sedulo obtemperabat, cuius vocem auribus
saepenumero audiebat, cui etiam forma daemonis saepe visa est.
<Solent enim fatidici spiritus bene expurgatis animis etiam sese visi-
biles praebere et comites, cuius exempla multa sunt in Sacris Literis,
ut in Abrahamo et ancilla eius Agar, in Iacob, Gedeone, Helia,
Tobia, Daniele et multis aliis. Sic Adam familiarem consuetudinem
habuit cum angelo Raziele, Sem filius Noė cum Iophiele, Abraham
cum Zadkiele, Isaac et Iacob cum Peliele, Ioseph et Iosue et Daniel
cum Gabriele, Moses cum Metattron, Helias cum Maltiele, Tobias
iunior cum Raphaėle, David cum Cerniele, Manne cum Phadaėle,
Cenez cum Ceruele, Ezechiel cum Hasmaėle, Esdras cum Uriele,
Solomon cum Michaėle. Nonnunquam spiritus isti virtute sua
animatum et organicum corpus sive brutum sive rationale ingre-
diuntur et corripiunt ac anima illius tanquam basi utentes, per cor-
porea instrumenta voces reddunt, sicut hoc in asina Balaam
manifestum est et in Saul, in quem insiliit spiritus domini et
prophetabat. De istis sic ait Apollo in Responsis apud Porphyrium:
Carminibus domitus phoebeus fulgur ab alto
Defluxit tacitus purumque per aėra vectus
Afflatu spirans labensque in corda sonoro
Et subiit mentem innocua sanctique capacem
Numinis et peperit mortali ex gutture vocem.
>


pagina successiva »
 
p. 549