BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 550

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De tertia specie furoris ab Apolline. Cap. XLVIII

Tertius vero furor ab Apolline procedit, scilicet mundi mente; hic
sacris quibusdam mysteriis, votis, sacrificis, adorationibus, invoca-
tionibus et sacris quibusdam artificiis vel arcanis quibusdam confec-
tionibus, quibus dii sui spiritus virtutem infuderunt, animum supra
mentem assurgere facit, ipsum cum numinibus daemonibusque
coniungendo, <sicut legimus de ephod, quo applicato mox
prophetabant. Sic legimus in Libro Senatorum in capitulis Eleazar rabi
Ismaėlem confecisse quasdam placentulas, quibusdam divinis an-
gelicisque nominibus inscriptas atque sic consecratas, quibus qui
cum fide, spe et charitate vescebatur, mox prophetico sapientiae
spiritu effulgebat. Legimus ibidem rabi Iohenam filium Iochahidis
rudem quendam agricolam nomine Eleazarum, omnis literaturae
expertem, taliter illuminasse ut repentino fulgore circumfusus in-
opinate tam alta legis mysteria in coetum sapientum concionaretur,
ut astantibus omnibus stupori fuerit; et de quodam Heraisco Aegyp-
tio memoriae proditum est illum divina quadam natura praeditum
ita ut solo simulacrorum contuitu, quae aliquod in se numen habe-
rent, divino furore protinus concitaretur. Legimus quoque in Sacris
Literis cum Saul esset inter prophetas insiliisse super eum spiritum
Domini et prophetasse cumque a prophetarum cuneo abiret cessasse
prophetare. Simile accidit lictoribus illis quos misit Saul ut caperent
David; qui cum vidissent cuneum prophetarum et Samuelem stan-
tem super eos, factus est spiritus Domini etiam in illis et propheta-
runt etiam ipsi. Tanta est saepe in prophetis divino furore correptis
divini luminis exuberantia, ut etiam propinquos illis corripiat simi-
lique spiritu furere compellat. Non ergo incredibile est aliquem
ex ignorante repente posse fieri sapientem et iterum ex sapiente
ignorantem: est enim ars quaedam, sed paucissimis cognita, taliter
informandi, exornandi et illustrandi fidelem et purum hominis


pagina successiva »
 
p. 550