BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Timaeus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 552

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

quibus divina effari permissum fuerat, aqua prius assumpta res per-
agebant
. <Erat etiam fatidicus Achaiae Patris fonticulus, ante
Cereris templum constitutus, ubi de aegrotorum successibus con-
sulentes speculum tenui funiculo alligatum usque ad supremas fon-
tis aquas sensim dimittebant; peractisque certis supplicationibus et
suffitibus rei ipsius eventus in speculo sese offerebat. Erat etiam
haud procul ab Epidauro Laconiae civitate alta palus, quae Iunonis
aqua vocabatur, in quam coniectis frumentaceis placentulis respon-
sa dabantur: prospera si undae iniectas placide retinuissent, adversa
autem si veluti aspernatae illas reiecissent. Simile etiam Aetnae cra-
teres factitasse proditum est, in quas iniecta numismata aut victimae
idem praesagii laeti aut tristis iniectorum retentione vel reiectu os-
tendebant. Similia quoque narrat Dion in Romana historia de loco
quem Nympheum appellatum dicit, ubi thure hoc modo in flammas
coniecto oracula capiebantur de omnibus quae quis scire cupiebat,
praeterquam de morte et quae ad nuptias pertinerent. Mirum quo-
que quod de Paliscorum Siciliae fonte tradidit Aristoteles, ad quem
iuraturi accedentes quaecunque affirmare voluissent tabellis inscrip-
ta et obsignata in fontem deiiciebant; quae si recta fuissent super
aquas fluitare videbantur, sin vero falsa et dolo malo peierata statim
mergebantur ima petentes; tum exiliens subito ignis correptum peri-
urii reum in cineres exurebat.> Erat quoque in urbe Dodona quer-
cus, quae ubi quis ad capiendum responsum ingrediebatur protinus
movebatur et sonitum edidit; erat et ibidem statua virgam ferens
quae lebetem, scilicet pelvim, quae prope aderat percutiebat, ex qua
responsum moderatis ictibus pelvis referebat; unde legitur in episto-
la Ausonii ad Paulinum:
Nec Dodonei cessat tinnitus aheni,
ad numerum quoties radiis ferientibus ictae
Respondent dociles moderato verbere pelves.


pagina successiva »
 
p. 552