BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 553

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De quarta specie furoris a Venere. Cap. XLIX

Quartus autem furor a Venere proveniens, hic ferventi amore ani-
mum in Deum convertit et transmutat efficitque Deo penitus simi-
lem, tanquam propriam Dei imaginem; unde inquit Hermes: " O
Asclepi, magnum miraculum est homo, animal honorandum et
adorandum; hic enim in naturam dei transit, qua ipse sit deus; hic
daemonum genus novit, utpote qui cum iisdem ortum se esse cog-
noscat; hic humanae naturae partem in seipso despiciens, alterius
partis divinitate confisus"
. Tum anima itaque iam conversa Deo
quoque similis effecta, sic a Deo formatur ut <supra omnem intel-
lectum essentiali quodam divinitatis contactu omnia cognoscat:
ideoque amorem Orpheus sine oculis describit, quia est supra intel-
lectum. Iamque etiam anima amore in Deum sic conversa et supra
intellectualem sphaeram sublimata> praeter hoc quod integra sua
virtute vaticinii ac prophetiae spiritum adsecuta sit, aliquando etiam
mirabiliora et maiora quam ipsa mundi natura operatur, quod qui-
dem opus miraculum appellatur: nam quemadmodum coelum
imagine sui et suo lumine atque calore ea agit quae vis ignis naturali
non efficit qualitate, quod in alchymicis <vel ipsa experientia>
notissimum est, sic etiam Deus per sui imaginem ac lucem ea per-
ficit, quae mundus innata sibi virtute agere non potest; imago
autem Dei homo est, saltem qui iam venereo furore Deo similis ef-
fectus, sola vivit mente atque capit toto pectore Iovem. Tum anima
hominis secundum Hebraeorum doctores ac cabalistas diffinitur
esse lumen Dei et ad imaginem Verbi, causae causarum, primi
exemplaris creata, substantia Dei sigilloque figurata, cuius charac-
ter est Verbum aeternum. Quod intuens Hermes Trismegistus
talem hominem ait esse vel coelicolis praestantiorem vel saltem
aequali sorte potiri.


pagina successiva »
 
p. 553