BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Col » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 554

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres



De raptu et extasi et vaticiniis quae iis qui morbo comitiali et syncopi corripiun-
tur et quae agonizantibus contingunt. Cap. L


Raptus est abstractio et alienatio et illustratio animae a Deo
proveniens, per quem Deus animam a superis delapsam ad infera
rursus ab inferis retrahit ad supera. Huius causa est in nobis con-
tinua contemplatio sublimiorum, quae quatenus profundissima
mentis intentione animum incorporeae sapientiae coniungit, eate
nus vehementioribus suis agitationibus ipsum a sensibilibus corpo-
reque sevocat et, ut inquit Plato, taliter quandoque quod non-
nunquam corpus ipsum vel effugiat et quasi dissolvi videatur,
quemadmodum Aurelius Augustinus narrat de sacerdote Calamensi
cuius supra meminimus: "Iacebat — inquit — similimus mortuo sine
anhelitu et cum ureretur et secaretur non sentiebat"
. Tantum igitur
est animae imperium, quando scilicet suam naturam fuerit adsecuta
nec sensuum illecebris gravata, ut virtute sua subito ascendat non
modo in corpore manens, sed etiam aliquando compedibus soluta
extra corpus volitans ad supercoelestem cohabitationem, ubi iam
Deo quam proxima et quam similima divinorum effecta receptacu-
lum, divino lumine oraculisque repletur. Unde inquit Zoroastes:
"Ascendendum tibi est ad lumen ipsum et ad patris radios, unde tibi
missa est anima plurimam induta mentem"
. Et Trismegistus ait:
"Ascendere te oportebit supra coelos chorisque daemonum longe
abesse"
. Et Pythagoras ait: "Si tu relinquendo corpus in aetherem
liberum transieris, eris immortalis deus"
. Sic legimus Hermetem,
Socratem, Xenocratem, Platonem, Plotinum, <Heraclitum, Pytha-
goram et Zoroastem> raptu solitos sevocari atque sic multarum
rerum ediscere sapientiam. Legimus etiam apud Herodotum fuisse
in Proconneso philosophum mirificae scientiae Atheum nomine


pagina successiva »
 
p. 554