BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Silius Italicus, Gaius - Punica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 555

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


eiusque animam quandoque corpus exire ac post visa longinqua spa-
tia rursus in corpus redire doctiorem; idem tradit Plinius consuevisse
animam Harmonis Clazomenii eamque relicto corpore vagari soli-
tam, multa quoque ac vera e longinquo nunciare; <et sunt adhuc in
hunc diem apud Norvegios et Pilappios perplures qui se in totum
triduum sevocant a corpore reversique multa a longinquis renunci-
ant atque illos interea custodire oportet, ne quod vivum animal illos
supergrediatur contingatque; alias ferunt in corpus suum non rever-
ti.> Sciendum ergo quod iuxta Aegyptiorum doctrinam, cum anima
lumen sit quoddam spirituale, quando a corpore est soluta, omnem
locum et omne tempus comprehendit, non secus atque lumen in lan-
terna inclusum, qua aperta usquequaque diffunditur neque deficit:
nam ubique est et semper. <Et Cicero in suo De divinatione libro ait:
"Nec aliquando animus hominis divinat, nisi cum ita solutus est ut
et plane nihil sit cum corpore aut parum"
. Cum igitur pervenerit
ad illum statum qui est supremus gradus contemplativae perfectio-
nis, tunc rapitur ab omnibus creatis speciebus et intelligit non per
species acquisitas, sed per inspectionem ad ideas omniaque in idea-
rum lumine cognoscit; cuius luminis Plato dicit paucissimos ho-
mines participes fieri in hac vita, sed bene deos omnes.> Syncopis
etiam morbique comitiales raptum quodammodo imitantur atque in
ipsis saepissime sicut in raptu vaticinia proveniunt; quo quidem
vaticinandi genere legimus Herculem Arabesque quamplures excel-
luisse. <Et sunt quaedam vaticinia, quae inter confinia naturalium
divinationum et transnaturalia oracula media sunt, videlicet quae
ex passionis alicuius excessu ut amore nimio, vel tristitia, vel inter
crebra suspiria aut in mortis agone futura pronuntiant, sicut apud
Statium de matre Achillis:
... Nec vana parentum
Expavit vitreo sub gurgite remos.


pagina successiva »
 
p. 555