BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 556

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Inest enim animis nostris quaedam vis perspicua et capax rerum
omnium, sed caligine corporis et mortalitatis obsita et impedita,
post mortem autem immortalitatem consecuta et a corpore soluta
plenam et perfectam habet cognitionem. Hinc accidit morti vicinis
et senecta debilitatis nonnunquam aliquid insueti luminis, quia ani-
ma tunc sensibus minus praepedita est et acutius intelligit et, iam
quasi paululum relaxata vinculis, corpori amplius non omnino ob-
noxia et quasi loco quo migratura est vicina, revelationes facile per-
cipit, quae agoniis suis permixta sibi tunc offeruntur. Unde Am-
brosius in libro De fide resurrectionis ait: "Anima nostra corporeum
istud evadere gestit ergastulum, quae motu aėreo libera nescit 'quo
vadat aut unde veniat'
. Scimus tamen quod corpori supervivat et ea
iam depositis proprii sensus repagulis expedita libero cernat obtutu,
quae ante sita in corpore non videbat, quod exemplo dormientium
possumus aestimare, quorum animi velut quieti sepulto corpore ad
altiora se subrigunt et renunciant corpori, rerum absentium vel
etiam coelestium visiones"
.>

De somnio prophetico. Cap. LI

Somnium dico nunc quod ex spiritu phantastico et intellectu invi-
cem unitis <aut per illustrationem intellectus agentis super animam
nostram aut per meram revelationem numinis alicuius, > purgata at-
que tranquilla mente procedit; ab hoc enim anima nostra vera
recipit oracula affatimque nobis vaticinia praestat. Nam in somniis
et interrogare videmur et discere et legere et invenire; multa quoque
dubia, multa consilia, <multa incognita inopinataque neque un-
quam tentata animis nostris nobis in somniis patefiunt apparentque
imagines ignotorum locorum et simulacra hominum tam viventium
quam mortuorum portendunturque futura quae nondum provene-
runt et revelantur provenisse uspiam, quae nulla adhuc scientiae


pagina successiva »
 
p. 556