BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Fragmenta » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 557

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


fama innotuerunt. Et haec somnia nulla egent alia interpretandi arte
sicut illa de quibus in primo libro locuti sumus, quae divinationis
sunt, non praescientiae; contingitque eos qui viderunt ut plurimum
non intelligere quia, ut inquit Abdala Arabs, sicut videre somnia est
a fortitudine imaginationis, ita intelligere ea est a fortitudine in-
tellectus. Cuius ergo intellectus nimio carnis demersus commercio
sopitus est aut spiritus imaginativus sive phantasticus tam hebes ac
impolitus est, ut superni intellectus species influentesque imagines
nequeat excipere exceptasque retinere, hic ad somniorum vaticinia
plane inutilis est.> Oportet ergo volentem vera recipere somnia
spiritum phantasticum purum, inconcussum imperturbatumque
servare atque ita componere, ut dignus efficiatur cui mens atque in-
tellectus praesideat atque innotescat: talis nanque spiritus, vaticiniis
aptissimus, omnium idolorum a rebus undique manantium, ut in-
quit Synesius, speculum est clarissimum. Cum igitur corpore iam
sani sumus, non perturbati animo, non cibo potuve gravati, <nec
moerentes inopia nullisque nobis obstrepentibus libidinis aut ira-
cundiae vitiis, caste cubitum euntes dormimus,> tunc anima nostra
pura atque divina ab omni noxia cogitatione soluta, per somnium
iam libera, hoc divino spiritu instrumento freta, radiantes et reful-
gentes a mentibus divinis in se suscipit radios et effigies atque
tanquam in quodam deifico speculo omni intellectus vulgari inda-
gatione rationisque discursu longe quidem certius, clarius effi-
caciusque contuetur, <instruentibus divinis potestatibus invitatam
ad coetum illorum animam nocturnae solitudinis opportunitate; ne-
que etiam tunc vigilanti deerit propitia divinitas quae illius actus
moderetur.> Quicunque igitur spiritum suum meditatione tranquil-
la ac religiosa tum per victum temperatum ac moderatum secundum
naturam conservat purum, hoc utitur admodum praeparato ut eius-
modi ratione divinus evadat atque sciens; quicunque vero contra
phantastico spiritu languet, non recipit perspicua discretaque visa;
sed quemadmodum luscus oculus propter debilitatem confuse


pagina successiva »
 
p. 557