BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 558

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


indiscreteque iudicat, sic etiam quando crapula vinoque repleti
sumus, tunc spiritus noster noxiis vaporibus oppressus, sicut aqua
turbida sub eadem forma solet dissimiliter affici, decipitur atque
hebescit. Quam ob causam Amphiaraus vates, ut legimus apud
Philostratum, volentem recipere oracula iussit integrum diem a
cibo, a vino autem triduo abstinere, quia non possit recte vaticinari
anima, nisi esset vino ciboque liberata: sobriis enim animis ac reli-
giosis divinoque cultui vacantibus solent dii tribuere oracula. Unde
Orpheus exclamat:
Nuncie futurorum, vaticinator maxime,
Accedis ad animas somni quiete demulctas
Easque compellans suscitas mentem,
Sententias numinum beatorum eis per somnium subinseris,
Silens silentibus animis ventura praenuncians,
His inquam animis, quorum mens divino cultu rectissime utitur.

Hinc apud veteres moris erat ut qui responsa accepturi essent, prius
celebratis sacris quibusdam expiationibus et sacrificiis, peracto divi-
no cultu, etiam sacrato cubiculo vel saltem suarum immolationum
velleribus religiosius incubarent; cuius quidem ritus meminit Ver-
gilius in his versibus:
In dubiis responsa petunt; huc dona sacerdos
Comulit et caesarum ovium sub nocte silenti
Pellibus incubuit stratis somnosque petivit.

Et paulo post canit:
Hic et tum pater ipse petens responsa Latinus
Centum lanigeras mactabat rite bidentes
Atque horum effultis tergo stratisque iacebat
Velleribus ...


pagina successiva »
 
p. 558