BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Oedipus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 559

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


<Et qui Lacedaemoniis praeerant, quod ait Cicero, in Pasiphaė
phano somniandi causa recubare solebant; idem fieri in templo Aes-
culapii, a quo vera immitti somnia putabantur; et Calabri Podalyri-
um Aesculapii filium consulturi iuxta illius sepulchrum in agninis
pellibus obdormiscebant: sic nanque in somniis de qua quisque re
scire cuperet admonebatur. Familiarissimum autem tempus som-
niorum est nox, quando sensus vagis obiectis et erroribus meridianis
vanisque affectibus liberati nec metus pulsat animum nec vacillat
cogitatus et pacatissima mens divinitati perseveranter inhaereat.
Sunt autem, ut ait rabi Iohenan in Libro Senatorum, somniorum vero-
rum quatuor genera: primum matutinum, quod inter somnium et
vigiliam fit; secundum quod quis viderit de altero; tertium cuius in-
terpretatio visione nocturna ipsi somniatori ostenditur; quartum
quod est eidem somniatori repetitum iuxta illud quod ait Ioseph ad
Pharaonem, inquiens: "Quod autem vidisti secundo ad eandem
rem pertinens somnium, firmitatis iudicium est"
. Est autem firmis-
simum somnium quod est de his quae secum quisque revolvit et
mente agitat eundo dormitum, sicut scribitur: "Tu, rex, cogitare
coepisti in stratu tuo quod esset futurum post haec"
. Oportet autem
alienorum somniorum interpretem habere scientiam qua possit dis-
tinguere et discernere similitudines rerum omnium et cognoscere
mores omnium gentium secundum leges quas receperunt de Deo et
de angelis. Illud praeterea sciendum vix aliquod aut nullum somni-
um esse absque re aliqua inani, sicut nullum frumenti granum ab-
sque paleis, quod etiam ipsius Iosephi patriarchae somnium testatur,
quod interpretatus pater Iacob inquit: "Quid sibi vult insomnium
hoc quod vidisti? num ego et mater tua et fratres tui adorabimus te
super terram?"
; quod quidem de extincta postmodum matre effec-
tum non est consecutum. Haec etiam rabi Iohenan in libro praeno-
minato; cui accedens rabi Levi omne somnium propheticum non
pluris quam adusque duos et viginti annos ait effectu suo posse


pagina successiva »
 
p. 559