BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Ps » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 560

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


fraudari: sic Ioseph anno aetatis suae decimoseptimo somniavit
quod postea aetatis suae tricesimonono prodiit in actum. Volens
itaque nunc divina suscipere somnia, sit corpore bene dispositus et
cerebro a vaporibus, animo a perturbationibus libero, eoque die ab-
stineat a coena nec bibat quod inebriare possit; habeat cubiculum
mundum et nitidum, etiam exorcizatum et sacratum, in quo facto
suffitu, inunctis temporibus, obvinctis digitis somniorum annulis,
supposita capiti coelesti imagine sacraque charta, invocato sacris
orationibus numine, stratum petat, intenta cogitatione super re
quam scire desiderat: sic enim verissima et indubia videbit somnia
cum vera intellectus illuminatione. Quicunque igitur ea quae in his
libris sparsim de hac re diximus coniungere noverit, oraculorum et
somniorum donum facile obtinebit.>

<De sortibus et notaminibus certam oraculorum vim possidentibus. Cap. LII>

<Sunt etiam sortes quaedam divinam oraculorum possidentes virtu-
tem ac tanquam divini iudicii indices, antea multa prece et obsecra-
tione illorum qui hoc exquirunt petitae, aliquando etiam a Deo ipso
fieri preceptae, quemadmodum in Levitico legitur de hirco offerendo
Domino et de capro emissario et in Numerorum libro de virgis tri-
buum Israėl. Iam vero et Moses et Iosue missis sortibus in conspectu
Domini diviserunt terras et haereditates tribubus Israėl secundum
praescriptum Dei; apostoli Christi praemissis precibus per sortem
elegerunt Mathiam in locum proditoris Iudae; Ionas propheta cum
fugiens a facie Domini navigaret Tharsum, suborta tempestate nau-
tae per sortem invenerunt illum causam periculi proiectumque in
mare cessasse tempestatem. Narrat Caesar de M. Valerio Procillo
capto ab hostibus, ter sortibus consultum utrum igne statim necan-
dus esset an in aliud tempus reservandus, sortium beneficio evasisse
incolumem. Erat quondam apud Buram Achaiae oppidum Herculis
oraculum ex talis et abaco constitutum, ubi consulturus de re qua-


pagina successiva »
 
p. 560