BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Iuvenalis, Decimus Iunius - Saturae » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 562

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


sint, nihil rationis habere videantur, tamen a Deo et sublimioribus
virtutibus certis rationibus disponuntur neque cadunt praeter inten-
tionem eas moderantis. Nonne in electione Saul in regem Israėl sors
in illum casu et fortuito cecidisse putabatur? Attamen iam antea a
Domino statutus fuit rex et unctus a Samuele propheta: et qui
statuerat illum regem Deus, disposuit et sortes ut caderent super
illum. Atque de his hactenus satis.>

Quomodo se disponere debeat volens suscipere oracula. Cap. LIII

Quicunque ad supremum animae statum accedere cupiens ad ora-
cula petenda proficiscitur, oportet eum caste sancteque dispositum,
purum mundumque accedere, ita ut nullius sordis impetigine anima
eius inquinetur nullasque peccatorum cicatrices pectori gerat im-
pressas; oportebitque animum penitus segregare et purgare, quate-
nus naturae permittat necessitas, ab omni morbo, hebetudine,
malitia et eiusmodi passionibus omnique irrationali conditione,
quae sequitur eam tanquam ferrum rubigo, rite componendo et dis-
ponendo quae ad mentis pertinent tranquillitatem: sic enim veriora
efficacioraque accipiet responsa. Quibus vero purgetur animus et in
divinam suam restituatur puritatem, a religione nobis sapientiaque
est perdiscendum; neque enim sine religione sapientia, nec sine
sapientia probanda est religio. "Sapientia enim, — inquit Solomon —
lignum vitae est his qui apprehenderint eam"
; et Lucretius ait
eam esse inventum dei, seu spiraculum dei, ubi canit:
Hic deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
Qui princeps vitae rationem invenit eam, quae
Nunc appellatur sapientia quique per artem
Fluctibus e tantis vitam tantisque tenebris
In tam tranquilla et tam clara luce locavit.

Intelligit quoque eam esse illustrationem divinam, unde Democritus


pagina successiva »
 
p. 562