BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Allo Albicante » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 563

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


nullos viros sapientes arbitratur praeter illos qui furore quodam
divino perciti sunt, quemadmodum Minos ille Cretensis, quem fe-
runt a Iove cuncta didicisse cum esset et in Ida monte frequens cum
deo conversatio; sic etiam Melesagoram Eleusinum Athenienses fe-
runt a Nymphis edoctum; sic et Hesiodum cum esset pecudum pas-
tor in Boeotia et gregem iuxta quendam Helicona montem egisset,
legimus a Musis condonatum fuisse aliquot calamis; quibus accep-
tis, poėsim repente adeptum esse. Quae quidem et huiusmodi in
momento adsequi pro certo non est humani animi, sed divinitus in-
spirati, <videlicet cui inest Deus omnia operans: ipse nanque Deus
in animas sanctas se transferens prophetas et mirandorum opifices
constituit, potentes in opere et sermone, sicut asserunt Plato et Mer-
curius atque ipse etiam Xystus Pythagoricus, asserentes eiusmodi
hominem Dei templum, Deum autem hospitem; cui astipulatur et
noster Paulus hominem vocans templum Dei et alibi de seipso in-
quit: "Omnia possum in eo qui me confortat"; Deus ipse enim est
virtus nostra, sine quo, ut ipsemet perhibet, nihil possumus. Quod
etiam Aristoteles in Meteoris et Ethicis fatetur nullam esse virtutem
sive naturalem sive moralem, nisi per Deum; et in Secretis suis astruit
intellectum bonum et sanum posse in naturae secreta, dummodo ad-
sit divinae virtutis influentia, alias nequaquam. Hanc autem in-
fluentiam tunc solum suscipimus, quando nos absolvimus ab im-
pedimentis aggravantibus, a carnalibus et terrenis occupationibus et
ab omni externa agitatione. Neque enim potest lippus et immundus
oculus res nimium lucentes intueri, nec capere poterit divina, qui
purgationem animi ignorarit. Oportet autem pedetentim et velut
per gradus quosdam ad hanc animi puritatem pervenire; neque
enim unusquisque de novo iis mysteriis initiatus statim lucida om-
nia comprehendit, sed assuefaciendus paulatim est animus,
quousque in nobis emineat intellectus ac divinae lucis applicans illi
permisceatur.> Anima itaque humana quando rite fuerit purgata


pagina successiva »
 
p. 563