BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 566

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Annam, chara mihi nutrix, huc siste sororem,
Dic corpus properet fluviali spargere lympha.

Et alibi, ubi infert Aeneam apud inferos ramum Proserpinae ad-
ferentem, ita canit:
Occupat Aeneas adytum corpusque recenti
Spargit aqua...

Necnon, ubi Misenum sepeliendum narrat, canit:
Idem ter socios pura circumluit unda,
Spargens rore levi et ramo felicis olivae.

<Munditia enim comparata homo coelestis atque spiritualis evadit et
ad Dei contuitum unionemque sic disponitur, dum mundo corpore
et pura mente Deo ministrat et in omnibus munditiam amplectitur,
in visceribus, in cute, in vestibus, in utensilibus, in habitaculis, in
muneribus, oblationibus, hostiis, sacrificiis. Quorum omnium
munditia etiam aėrem purificat influxumque illum mundissimum
coelestium et divinorum attrahit et mundos Dei ministros dae-
monesque bonos allicit et convertit, licet nonnunquam etiam im-
mundi spiritus et mali daemones, veluti bonorum simiae, vel ut
adorentur et decipiant, huiusmodi munditiam exquirunt. Ideoque
imprimis observandum est ut habeatur animus mundus et cor pu-
rum, ad quae tunc immundae potestates nequeunt ascendere. >

De abstinentia et ieiuniis et castitate, solitudine et animi tranquillitate atque
ascensu. Cap. LV


Abstinentia quoque suos passim observatores contra vitia et malos
daemones familiariter munit atque tuetur et quasi templum Dei
incontaminatum reddit animum mentemque Deo coniungit: nihil


pagina successiva »
 
p. 566