BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Seneca, Lucius Annaeus - Oedipus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 568

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


intelligere, nisi qui illum divina conversatione aemularetur; quod
etiam inferiores Indos apud Philostratum docuit Phraotes.>
Praeterea abstinere nos oportet ab omnibus quaecunque animum
spiritumque inficiunt, a cupiditatibus et invidentia, quae iniustitiae
famulae sunt, ut inquit Hermes, ad mala facinora mentem ac ma-
num impellentes; item ab otio et luxuria: anima enim torpore et libi-
dine suffocata coeleste aliquid praevidere non potest. Quapropter
sacerdotes Atheniensium qui graece Hierophantae appellantur, ut
refert Hieronymus, quo castius in sacris agerent divinisque rebus in-
cumberent, consueverunt sorbitione cicutae seipsos castrare. Casti-
tas praeterea mentis Deo devotae ipsa animam nostram, ut docet
Orpheus Museum in Omnium Deorum Hymno, sempiternum ac sem-
per paratum efficit dei templum. Insuper abstinere debemus ab
omni multitudine et varietate sensuum, affectuum, imaginationum,
opinionum et eiusmodi passionibus, quae laedunt animum ac iudi-
cium rationis pervertunt, sicut palam videmus in philocaptis, invi-
dis et ambitiosis. Quapropter has passiones Cicero in Tusculanis
Quaestionibus
tanquam animi aegritudines et pestiferos nominat mor-
bos. Horatius vero furores appellat vel insanias, ubi canit:
Mille puellarum, puerorum mille furores.
Sentire quoque videtur idem in hoc omnes homines in aliquo stultos
esse; unde legitur in Ecclesiastico: "Stultorum infinitus est nume-
rus"
. Iccirco Stoici negant passiones cadere in sapientem, passiones
inquam quae sequuntur apprehensionem sensitivam: nam pas-
siones rationales et mentales sapienti concedunt. Sic sentire videtur
etiam Boėthius, ubi canit passiones aliquas abiiciendas in inquisi-
tione veritatis his versibus:


pagina successiva »
 
p. 568