BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Act » Livius, Titus - Ab Urbe condita » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 569

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Tu quoque, si vis
Lumine claro
Cernere verum,
Tramite recto
Carpere callem,
Gaudia pelle,
Pelle timorem,
Nec dolor adsit
Spemque fugato.
Nubila mens est
Vinctaque frenis
Haec ubi regnant.

Oportet igitur nos animum ab omni multitudine et eiusmodi pas-
sionibus penitus denudare et avertere, ut veritatem simplicissimam
adsequamur; quod quidem multi philosophorum longi temporis
solitudine leguntur assecuti. Animus enim per solitudinem ab omni
humanorum negotiorum cura solutus, sacris numinibus ac coelesti-
bus vacans, eadem quotidie sentit quae coelestia numina cogitant ef-
ficere. <Sic Moses Hebraeorum legislator et maximus prophetarum
ac omni Chaldaeorum et Aegyptiorum sapientia eruditus, cum sese
a sensibus abstrahere vellet, in vastas Aethiopiae solitudines conces-
sit, ubi, cunctis humanis negotiis praetermissis, ad solam divinarum
rerum contemplationem animum mentemque convertit; in quo sic
omnipotenti Deo placuit ut illum facie ad faciem videre et intueri
meruerit, accepta etiam miraculorum illorum stupenda potentia,
quae Sacrae Literae de illo testificari conspiciuntur.> Sic Zoroastes
magorum pater ac princeps, omnium rerum naturalium divinarum-
que scientiam viginti annorum solitudine dicitur assecutus, ubi de
omni divinandi ac vaticinandi arte plura conscripsit ac fecit. Similia
operatum esse Orpheum in Thraciae desertis scripta eius ad Muse-
um declarant. Sic legimus Epimenidem Cretensem longissimo quo-
dam somno fuisse eruditum: nam annis quinquaginta dormivisse


pagina successiva »
 
p. 569