BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 570

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


aiunt — hoc intelligunt latuisse. Pythagoras quoque similiter decem
annis latuisse fertur <atque Heraclitus et Democritus eandem ob
causam solitudine delectabantur. Quanto magis enim animalem vi-
tam relinquimus et humanam, tanto magis vivimus angelos et
Deum, quibus coniuncti et in meliorem sortem restituti, in omnia
possumus, omnibus dominantes. Qualiter autem animus noster
segregandus sit a vita animali et ab omni multitudine atque erigen-
dus, quousque ascendat ad ipsum unum, bonum, verum, pulchrum
per singulos tam cognobilium, quam cognitionum gradus, docet
Proclus in Commentariis super Alcibiadem, ostendens quomodo impri-
mis fugienda sensibilia ut ad essentiam incorpoream nos transfera-
mus; ubi animarum ordinem, multiplicatum tamen per rationes
plurimas, habitudines proportionesque varias et vincula multa
varietatemque virium multiformem superare oportet et ad intellec-
tum et intelligibilia regna contendere et quanto intervallo haec sint
animis meliora contemplari; porro ipsam etiam intellectualem mul-
titudinem, licet unitam et individuam, relinquere atque ad superin-
tellectualem essentialemque unitatem ab omni multitudine absolu-
tam ipsiusque boni et veri fontem pervenire. Simili ratione fugere
nos oportet omnem cognitionem multifariam distrahentem atque
fallentem, ut veritatem simplicissimam consequamur. Relinquenda
igitur multitudo affectuum et sensuum, imaginationum, opinio-
num, quae tam in se diversa est ut alia aliis in quolibet sint contra-
ria, ascendendumque ad scientias, in quibus licet varia multitudo
sit, contrarietatem tamen habet nullam: omnes enim sibi invicem
connexae et subalternatim una alteri ministrat atque inservit, usque
ad unam ad omnibus praesuppositam et nullam ulterius supponen-
tem, ad quam omnes caeteras referre oportet. Tamen non est ibi
summus cognitionum apex, sed super eam est intellectus purus.
Itaque, depositis omni compositione, divisione multiformique dis-
cursu, ad intellectualem vitam simplicemque intuitum ascendentes,
intelligibilem essentiam perceptionibus individuis et simplicibus spe-
culantes, ut ipsam summam animae existentiam, per quam unum
sumus et sub qua unitur multitudo nostra, consequamur; atque sic


pagina successiva »
 
p. 570