BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Biblia, Hbr » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 571

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


primum unum, a quo omnibus inest unio, per ipsum unum tan-
quam essentiae nostrae florem attingamus. Quod tunc demum asse-
quimur, quando omnem multitudinem fugientes in ipsam unitatem
nostram consurgimus unumque efficimur et uniformiter agimus.>

De poenitentia et eleemosyna. Cap. LVI

Maxima autem purgationum pars est voluntaria poenitentia delicto-
rum: <nam, ut ait Seneca in Thyeste, quem poenitet peccasse pene
est innocens.> Haec enim maximam nobis adfert expiationem, dum
molestiam delectamentis opponit stupidamque expurgat ex anima
laetitiam tribuitque vim quandam peculiarem ad supera reducen-
tem. Est itaque poenitentia non modo mortificatio vitiorum, sed et
animae spiritale martyrium, quae gladio spiritus ex omni parte con-
foditur: "gladius autem spiritus est verbum Dei"; unde inquit Hie-
remias propheta et etiam Paulus ad Ephesios scribens: "Maledictus
qui prohibet gladium suum a sanguine"
; et Psalmista canit:
"Gladius in labiis ipsorum". <Ideo exponendae sunt cogitationes et
affectus animi et omnia mala quae exeunt de corde et ore nostro
sacerdoti in confessione, ut ipse iuxta verbum Dei ea iudicet et
secundum potestatem illi concessam a Deo poenitentia iniuncta
mundet et expurget dirigatque in bonum. Neque vero ullum in
religione abolendis piaculis poenitentia reperitur valentius sacra-
mentum; hinc dii ipsi, teste Ovidio in Ponto,
Saepe levant poenas ereptaque lumina reddunt,
Quum bene peccati poenituisse vident.

Est adhuc aliud expiationis sacramentum, ipsa videlicet eleemosy-
na, de qua parum aut nihil me legisse memini apud philosophos, sed


pagina successiva »
 
p. 571