BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Orpheus - Hymni » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 572

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


docuit nos illam summa Veritas, inquiens: "Date eleemosynam et
omnia munda sunt vobis"
; et apud Ecclesiasticum legitur: "Sicut
aqua extinguit ignem, sic eleemosyna extinguit peccatum"
; et
Daniel regem Babylonis docuit ut eleemosynis redimeret peccata; et
Raphael angelus testatur ad Tobiam quoniam eleemosyna a
morte liberat et ipsa est quae purgat peccata et facit invenire vitam
aeternam. Hinc Christus ad Patrem orare iussit: "Dimitte sicut
dimittimus et da sicut damus"
; de quo dixit alibi: "Centuplum ac-
cipietis et vitam aeternam possidebitis"
. Idem iudicaturus vivos et
mortuos, prae caeteris improperabit damnatis neglectas eleemosy-
nas et misericordiae opera, dum dicet: "Esurivi et sitivi et non
dedistis mihi manducare neque bibere"
; et adhuc in alio loco de
pauperibus locutus inquit: "Quod uni illorum feceritis, mihi fecis-
tis"
. Quod mihi etiam sensisse videtur Homerus, ubi introducit
iuvenem ad Antinoem procum in haec verba dicentem: "Antinoe,
non quidem pulchre cecidisti miserum mendicum; perdet te si
usquam deus supracoelestis est. Nam et dii alienis hospitibus as-
similati in universum exeuntes, civitates evertunt hominum, iniu-
rias simul et nefas aspicientes"
.>

De hiis quae extrinsecus administratis ad expiationem conducunt. Cap. LVII

Creditum est et a sacrorum peritis traditum expiari etiam animum
sacris quibusdam institutis et sacramentis ab extra ministratis, ut
per sacrificia, per baptismata, per exorcismata, per benedictiones,
per consecrationes, per aquae purificatae vel benedictae asper-
siones, etiam per quasdam inunctiones et suffumigationes, non tam
ad hoc sacratas, quam etiam naturaliter hanc vim possidentes. Hoc
modo habet in religionibus locum sulphur ad expiandum suffitu ma-
los daemones; ovum quoque similiter in purgationibus usurpari
solebat: hinc ova lustralia dicta sunt; unde Ovidius:


pagina successiva »
 
p. 572