BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Petrarca, Francesco - Rime sparse » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 573

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Veniat quae lustret anus lectumque locumque
Deferat et tremula sulphur et ova manu.

Scribit etiam Proclus sacerdotes in purificationibus uti solitos sul-
phure atque asphalto aut ablutione aquae marinae, quoniam
purificat sulphur propter odoris acumen, aqua vero marina propter
igneam portionem. Simili modo purificat herba pentaphyllon,
quapropter ob puritatem suam sacerdotes antiqui utebantur ea in
purificationibus. Similiter et ramis olivarum: haec enim tantae puri-
tatis esse dicitur, ut ferant olivam a meretrice plantatam vel infruc-
tuosam perpetuo manere vel omnino exarescere. Simili modo con-
ferunt expiationi thus, myrrha, verbena, valeriana, quae et herba
lucia dicitur, arabice fu appellatur; item benedicta et gariofilata;
similiter fel canis nigri suffitum in his maxime praestare dicitur tam
ad expiandum daemones malos quam maleficia, ubicunque fuerint;
similiter pennae upupae suffitae <phantasmata pellunt. Mirum au-
tem et vix credibile, nisi illud narraret gravis et non contemnendus
autor Iosephus in Hierosolymitana Historia, de radice baaras, a loco
iuxta Macheruntem, Iudeae oppidum, sic nuncupata: hanc ait
colore flammeo noctu splendorem emittere, captu tamen admodum
difficilem ut captantis manus fallat oculosque refugiat, neque prius
consistat quam menstruatae mulieris lotio fuerit conspersa; neque
tamen hoc modo retenta sine periculo evellitur, quippe extrahentem
praesentanea mors consequitur, nisi eiusdem radicis amuleto fuerit
communitus; quo carentes, terram circumcirca scarificantes, radi-
cem laqueo vinctam cani alligant ac repente discedunt; tandem
nimio conatu secuturus canis radicem extrahit et, veluti domini
persolvens vices, illico commoritur nulloque postmodum periculo
radix illa a quovis tractari potest; cuius vis in expiationibus prae-
stantissima, ut etiam eos qui a spiritibus vexantur immundis pro-
tinus liberare compertum sit.> Materias autem huiusmodi in spi-
rituales substantias agere, fugando vel alliciendo vel mitigando


pagina successiva »
 
p. 573