BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


vel incitando, non secus arbitrantur atque ignis in Sicilia agit in ani-
mas: qui, teste Guilielmo Parisiensi, corpora non laedens, animas
intolerabiliter cruciat propinquantium. Caeterum de his partim
superius tractatum est.

De adorationibus et votis. Cap. LVIII

Adorationes quidem et vota, sacrificia atque oblationes gradus qui-
dem sunt in sacris ad Deum investigandum et qui principaliter divi-
nam provocant voluntatem atque sacram indissolubilemque ad deos
conflant animabus communionem. <Ex orationibus enim, quas ver-
bis veris et sacris sensu et mente proferimus, magnam vim compara-
mus, quando applicantes illas numini alicui movent illud, ut in nos
dirigat sermonem suum et responsum per radium divinum; quo
radio, ut inquit Dionysius, loquitur cum hominibus Deus, sed adeo
occulte ut vix pauci percipiant. Percepit autem saepissime rex ille et
propheta David quando inquit: "Audiam quid in me loquatur
dominus Deus"
.
> Adoratio itaque diutissime continuata et saepis-
sime frequentata, perficit intellectum et animam ad suscipienda
divina lumina efficit ampliorem, amorem divinum accendens, spem
fidemque et mores sacros inferens, animam ab omni contrario et ad-
verso expurgat, etiam mala multa repellit, quae alioquin naturaliter
evenirent. Hinc canit Ovidius:
<Flectitur iratus voce rogante deus.>
Saepe Iovem vidi, cum saeva mittere vellet
Fulmina, thure dato sustinuisse manum.


pagina successiva »
 
p. 574