BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Tansillo, Luigi - Canzoniere » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 575

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


<Revertitur autem homo ad Deum per orationes, quo perveniens,
inquit Plato in Phaedro, sistit equos et cubiculum symposii intrat, ubi
pascitur ambrosia et potatur nectare. Ideo qui virtutem aliquam
possidere cupiunt, orandum illis est et supplicandum crebro ad eum
qui in se omnem continet virtutem. Melior autem et optima oratio,
quae non ore profertur, sed quae silentio sancto et cogitatione in-
tegra Deo offertur quaeque voce mentis inclamans verbis intellectua-
lis mundi veneratur praesules deos.> Votum autem est ardens
affectus casti animi Deo deditus, qui vovendo quod bonum videtur
exoptat: hic affectus, ut testantur Iamblichus et Proclus, ita animas
Deo coniungit, ut una aliquando Dei atque animi operatio fiat, Dei
videlicet tanquam artificis, animi vero tanquam instrumenti divini:
hinc per vota nonnunquam fieri miracula morbosque curari, tem-
pestates averti et similia omnis testatur antiquitas. Hinc legimus
excellentissimos quosque et apud omnes nationes sapientissimos
viros, Indorum Bragmanas, Persarum magos, Aegyptiorum Gym-
nosophistas, Graecorum Chaldaeorumque theologos, <qui festa
deorum et abdita mysteria sanxere,> divinis votis <ac orationibus>
potissimum incubuisse ac miranda multa effecisse. Ad voti autem et
adorationis perfectionem — neque enim sine adoratione votum, nec
sine voto usquequaque perfecta est adoratio — duo potissimum re-
quiruntur: primo videlicet notio eius quod adorandum et cui voven-
dum est ac qua ratione, quo ordine, quibus mediis sit colendum;
<sunt enim multiplices Dei cooperatores et instrumenta, videlicet
coeli, stellae, administratorii spiritus coelestesque animae ac heroes,
quos veluti ianitores, interpretes, administratores, mediatores pri-
mum implorare oportet eum qui pergit ad archetypum Deum, qui
solus est terminus extremus adorationis; caetera numina tanquam


pagina successiva »
 
p. 575