BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 576

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


aditus sunt ad ipsum Deum.> Scias itaque adorationes ac vota ad
solum unum Deum, summum patrem, deorum omnium regem ac
dominum, pura ac pia mente principaliter facienda esse; quando
vero ad inferiores deos processerint, nisi subdelegatae a summo
patre administrationis minime sit intentio. Itaque adorationibus ac
votis, quando ad inferiora numina diriguntur, Zoroastes et Orpheus
suffumigationes et characteres et eiusmodi adhiberi licitum
putabant; quando vero ad supremi Iovis maiestatem eriguntur, fieri
illa minime debere, quod etiam Hermes et Plato fieri vetant. Unde
Hermes ad Tatium: "Hoc — inquit — sacrilegio simile est, cum
Deum ores, velle thus et similia accendere"
; <aliena enim haec sunt,
ut ait Porphyrius, ab omni pietate: nihil enim materiale inveniri
potest, quod immateriali Deo non sit obscoenum; iccirco neque ora-
tio ei, quae voce proferatur, convenit; sed nec interior oratio, si ani-
mus vitio contaminetur.> Secundo autem requiritur assimilatio
quaedam vitae nostrae ad vitam divinam, puritate, castitate sanc-
timoniaque proficiscens, cum eius quod optamus licito desiderio:
hoc enim summe divinam captamus benevolentiam divinaeque
subiicimur largitioni. Nam, nisi nos purgato animo digni simus ex-
audiri, tum ea quae petimus digna sint fieri, manifestum est deos
precibus nostris minime adesse. Unde inquit divinus Plato deum
nullis precibus aut donis ad iniqua flecti. Nihil igitur a Deo petamus
quod velle nos indecorum est: hoc enim solo plurimos videmus ora-
tionibus ac voto frustrari, quia nec ipsi religiose dispositi sunt, nec
desideria et petitiones ipsorum fiunt de his, quae sunt Deo benepla-
cita, <nec sciunt discernere quo ordine adorandum sit et per quos


pagina successiva »
 
p. 576