BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 579

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Deo duplex est: unum quod obtulit summus pontifex Christus in
remissionem peccatorum, purificans omnia per sanguinem crucis
suae; alterum quo homo offert seipsum mundum, immaculatum, in
hostiam viventem Deo, sicut Christus summus sacerdos seipsum ob-
tulit et docuit nos offerendos simul cum eo sicut ipse oblatus est, di-
cens de sacramento corporis et sanguinis sui: "Hoc facite in meam
commemorationem"
, ut videlicet nos simul mortificatos, per pas-
sionem corporis mortalis in spiritu vivificatos, simul offeramus. De
quo ait Porphyrius: "Laboremus vitae nostrae sanctimoniam pro
sacrificio offerre"
; nemo enim bonus Dei sacerdos esse potest, nisi
qui seipsum hostiam producens propriam animam quasi simul-
acrum quoddam aedificet et mentem et intellectum in templum con-
stituat, in quo divinam lucem suscipere possit. Externa autem sacri-
ficia, ut ait Heraclitus, medelae quaedam sunt animarum, a summo
medico institutae; possidet enim malus daemon hominem, quod ait
Proclus, quousque per sacrificia expietur: exquiruntur igitur sacrifi-
cia ad Deum et virtutes coelestes placandas et ad expiandum homi-
nem, qui et ipse Dei et mundi gerit imaginem. Verum dominus
noster Iesus Christus, verus pontifex et summus sacerdos, omne
sacrificium conclusit in solo pane et vino tanquam in primaria sub-
stantia humani cibi, nullorum animalium nec aliarum rerum aut ef-
fusi sanguinis immolatione, in quo mundemur, ulterius indigentes,
qui iam in sanguine illius perfecte mundati sumus.> Erant etiam
apud Aegyptios sexcenta sexaginta sex genera sacrificiorum, tum
singulis stellis ac planetis divinos honores sacraque sacrificia statu-
erunt, eo quod essent divina animalia, intellectualem animam men-
temque divinam participantia; unde ferunt ipsas stellas suppliciter
deprecatas nostras preces exaudire et coelestia dona largiri non tam
naturali quodam pacto, quam libero suo arbitrio. Et hoc est quod


pagina successiva »
 
p. 579