BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Homerus - Ilias » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 580

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


dicit Iamblichus coelestia corpora mundanaque numina vires quas-
dam in se divinas ac superiores, quasdam vero naturales et inferiores
habere; quas quidem Orpheus claves appellat ad aperiendum et
claudendum atque per has fatalibus nos influentiis obligare, per illas
vero a fato solvere. Unde, si cui infortunium aliquod immineat a
Saturno <vel Marte>, iubent magi non protinus ad Iovem vel
Venerem quam ad eum ipsum confugere Saturnum <vel Martem>;
sic apuleiana illa Psyche, ob formae parilitatem a Venere persecuta,
non a Cerere neque a Iunone, sed ab ipsamet Venere gratiam
promereri coacta est. Sacrificabant autem <singulis stellis cum illi
pertinentibus>: Soli cum rebus solaribus et suis animalibus — puta
lauro, gallo, cygno vel tauro; Veneri per animalia sua ut columbam
vel turturem et per plantas suas, ut verbenam, sicut canit Vergilius:
Effer aquam et molli cinge haec altaria vitta
Verbenasque adole pingues et mascula thura.

Praeterea magi quandocunque confectionem aliquam vel naturalem
vel artificialem ad stellam aliquam pertinentem perfecerant, hanc
postea religiosius eidem stellae sacrabant et offerebant, non tam ab
influxu illius opportune suscepto naturalem virtutem adepturi,
quam etiam per oblationem ipsam religiosam eandem divinitus con-
firmatam fortioremque recepturi. Oblatio enim cuiuslibet rei quan-
do Deo aliquo modo rite offertur, non secus ac sacrificium ipsa obla-
tione res illa et Deo sanctificatur et pars eius efficitur. <Praeterea
coelestibus et aethereis diis candidae hostiae mactabantur, terrestri-
bus autem et infernis nigrae: sed terrestribus super aras, infernis vero
in foveis; aėreis autem et aqueis volatilia: sed illis alba, istis atra.


pagina successiva »
 
p. 580