BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 581

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Denique omnibus diis daemonibusque praeterquam terrestribus et
infernis volatilia immolabantur, illis autem solae quadrupedes:
simili nanque simile gaudet. Ex his denique quae coelestibus et ae-
thereis immolabantur solummodo vesci licebat, extremitatibus nu-
mini reservatis; de aliis minime. Sed haec omnia Apollinis oraculum
his versibus expressit:
Terna quidem divis coelestibus hostia et ipsa
Candida mactanda est terna et terrestribus atque
Atra eadem gaudent. Porro et capiuntur apertis
Coelestes aris, foveas cum numina contra
Exposcant atro imbutas inferna cruore.
Nec placeat nisi quae terrae mandetur humata
Hostia; mel vero nymphae atque liquentia vina
Afferri laetantur ac ignem accendier aris,
Quae circum volitant terram sibi numina poscunt
Imponique atrum corpus, tum thura simulque
Iniicier falsas fruges et dulcia liba.
Haec facito: verum quibus est data cura profundi,
His ipsa semper fer scara in littore totum
Proiiceque in fluctus animal, coelestibus autem
Extremas reddes partes atque igne cremabis.
Quod superest propone tibi dapibusque reserva,
Sudet adoratis crassisque vaporibus aėr.

Haec in libris Responsorum narrat Porphyrius, cui adsentiunt et re-
liqui; dicunt enim sacrificia haec media quaedam esse naturalia
inter deos et homines; quod asserens Aristoteles inquit: "Sacrificare
Deo inest homini a natura"
. Sunt itaque, inquiunt, media, quae
utriusque naturam sapiunt et divina analogice repraesentant habent-
que cum eo numine cui offeruntur simul et cum iis qui expiantur
symbola quaedam convenientissima, sed adeo occulta ut vix capere
queat humanum ingenium, quae deus et numina in particulari re-
quirunt pro nostra expiatione, quibus placentur virtutes coelestes et
sese contineant ab executione punitionis, quam merentur delicta
nostra; atque hae sunt quas vocat Orpheus claves quae aperiunt por-
tas elementorum atque coelorum, ut per illas penetret homo ad
supercoelestia et ad illum descendant intelligentiae coelorum et dae-
mones elementorum. Homines autem perfecti et vere religiosi istis


pagina successiva »
 
p. 581