BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plautus, Titus Maccius - Menaechmi » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 583

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


seu tale vel tale incommodum, quod tunc voluerimus repellere et
evitare. Mos quoque erat inter imprecandum etiam aram ipsam
manibus contingere ab omnibus his pro quibus tale fiebat sacrifi-
cium quique eius participes esse cupiebant: quia litare sola non
potest precatio, nisi is qui precatur etiam aram manibus tangat;
unde apud Vergilium:
Talibus orantem dictis arasque tenentem
Audiit omnipotens...

Et alibi:
Tango aras medios ignes et numina testor.

<Quomodo haec tum ad Deum, tum ad inferiora numina exhibenda sunt.
Cap. LXI>


<Omnis itaque adoratio, oblatio sive sacrificatio, deprecatio, invoca-
tio in hac versatur differentia, videlicet quia aut ad solum Deum fit,
aut ad inferiora numina, ut angelos, stellas, heroas. In his itaque
tales tibi observandae sunt regulae, ut quoties soli Deo offerenda est
oratio ad aliquem effectum obtinendum, hoc fiat cum commemora-
tione alicuius operis, miraculi, sacramenti vel promissionis alicubi
ex Sacris Scripturis educta: ut si fiat deprecatio pro destructione
inimicorum commemoretur quemadmodum Deus destruxerit
gigantes in diluvio aquarum et conatus Babel in confusione lingua-
rum, Sodomam et Gomorram in pluvia ignis, exercitum Pharaonis
in mari Rubro et eiusmodi, addendo istis quicquid maledictionis ex
Psalmis et hinc inde ex Sacris Literis colligi potest. Consimili ratione
deprecaturi contra pericula aquarum commemoremus salvationem
Noė in diluvio, transitum filiorum Israėl per medium maris Rubri
et Christum siccis pedibus ambulantem super aquas eundemque
periclitantem salvasse naviculam, imperasse ventis et fluctibus et
Petrum mergentem eduxisse ex aquis maris et huiusmodi. Quod si


pagina successiva »
 
p. 583