BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Disticha Catonis » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 117

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


modo cunctas res sibi propinquantes sua virtute afficiant, verum
etiam praeter hoc infundunt ipsis consimilem potentiam, per quam
hac eadem virtute ipsae etiam caetera afficiant, quemadmodum in
magnete videmus: qui quidem lapis non solum annulos ferreos tra-
hit, sed vim etiam annulis ipsis infundit qua hoc idem efficere pos-
sunt, qualem se vidisse referunt <Augustinus et> Albertus. Hoc
modo fertur quod meretrix publica, in qua est audacia et impuden-
tia exterminata, hac ipsa proprietate cuncta sibi propinqua afficit,
quae deinde reddunt eam aliis; ideo dicunt quod, si quis induat
vestem vel camisiam rneretricis vel secum habuerit speculum in quo
ipsa se quotidie speculaverit, reddetur audax, intimidus, impudens
et luxoriosus. Simili modo dicunt pannum, qui fuerit in funere, con-
cipere ex hoc proprietatem aliquam tristitiae et saturnalem; et la-
queum suspendiosi similiter aliquas mirabiles habere proprietates.
Simile est quod narrat Plinius, si quis terram substernat lacertae
viridi excaecatae et una in vitreo vase annulos includat ferro solido
vel auro, cum recepisse visum lacertam apparuerit per vitrum,
emissa ea annulos contra lippitudinem valere; idem quoque in
mustela et annulis valere, cuius oculis punctim erutis constat etiam
visum reverti.
Simili modo ponuntur annuli per certum tempus in
nido passerum sive hirundinum, quibus postea ad amorem vel
benevolentiam utimur.

Qualiter per litem et amicitiam virtutes rerum investigandae et experiundae
sunt. Cap. XVII


Restat nunc videre quod omnes res habent inter se amicitiam et ini-
micitiam et omnis res habet aliquod timendum et horribile, inimi-


pagina successiva »
 
p. 117