BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Timaeus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 587

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


testamenti Dei, libri Dei, libri vitae, scientiae Dei, sapientiae Dei et
consimilia. Sic etiam si benedicendus sit gladius habes quod comme-
mores ex secundo Machabaeorum quia Iudae Machabaeo divinitus
missus est gladius ut concideret inimicos populi Israėl; habes et in
prophetis verbum: "Accipite vobis gladios bisacutos"; habes et in
Evangeliis divenditis tunicis emendos gladios; habes et in Davidica
historia visum angelum cruentatum gladium recondentem et huius-
modi plura in prophetis et Apocalypsi invenies sacraque nomina
gladii Dei, virgae Dei, baculi Dei, vindictae Dei et huiusmodi. Et
haec de consecrationibus et benedictionibus realibus exemplificata
sufficiant, ex quibus personales consecrationes benedictionesque
facile deprehenduntur. Sed est adhuc alius consecrandi et expiandi
ritus potens et multae efficaciae, qui ex generibus superstitionum
est, quando videlicet ritus alicuius sacramenti transsumitur ad ali-
quam rem, quae consecranda vel expianda intenditur, utputa ritus
baptismi, confģrmationis, funeris et huiusmodi. Sciendum insuper
votum, oblationem, sacrificium, vim quandam habere consecratio-
nis tam realis quam personalis, quatenus res vel personae certis
numinibus devoventur et offeruntur.>

Quae dicantur sacra, quae consecrata et quomodo haec se habeant inter nos atque
divos ac de sacris temporibus. Cap. LXIII


Dicuntur autem sacra quaecunque ab ipsis diis vel daemonibus suis
adsistentiis sunt sacrata tanquam, ut ita loquar, a diis ipsis nobis
dedicata: hoc modo dicimus sacros daemones, quia in ipsis Deus
habitat, cuius nomen saepe ferre dicuntur; unde legitur in Exodo:
"Ego mittam angelum meum qui praecedet te, observes eum nec


pagina successiva »
 
p. 587