BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Alighieri, Dante - Divina Commedia » Biblia, Is » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 588

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

contemnendum putes quia est nomen meum in illo". Sic etiam mys-
teria sacra dicuntur: est enim mysterium quod sacratam et occultam
virtutem habet et gratiam a diis vel a daemonibus collatam vel ab
ipso summo Deo dispensatam, quemadmodum sunt sacra nomina
et characteres, de quibus supra dictum est; sic crux ipsa sacra et
mysteriosa Iesu Christi passione sacrata. Hinc etiam orationes et
preces quaedam sacrae et mysticae nuncupantur, quae non homi-
num devotione sed divina revelatione institutae sunt, quemadmo-
dum legimus in Evangeliis Christum instituisse orationern domini-
cam. Simili modo et confectiones quaedam sacrae dicuntur, quibus
Deus singularem suae virtutis radium indidit, sicut legimus in Exodo
de thymiamate et oleo unctionis et sicut apud nos fons sacer <et
sacrum chrisma et oleum catechumenon> et eiusmodi. Est et aliud
sacrorum genus, quo sacra dicimus, quae ab hominibus Deo dedica-
ta et consecrata sunt, quemadmodum vota et sacrificia, de quibus
supra dictum est; unde Vergilius:
At Caesar, triplici invectus Romana triumpho
Moenia, diis italis votum immortale sacrabat.

Et Ovidius in Metamorphoseon libris canit:
Festa dies aderat, qua cygni vector Achilles
Pallada mactatae placabat sanguine vaccae
Munus ut imposuit profecta calentibus aris
Et diis acceptus penetravit in aethera nidor
Sacra tulere suam pars est data caetera mensis.

Simili modo dicuntur sacra simulacra, delubra, idola, statuae, ima-
gines, picturae ad deorum similitudinem effecta vel diis ipsis dedica-
ta, quemadmodum canit Orpheus in hymno Ad Lyciam Venerem:


pagina successiva »
 
p. 588