BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Heraclitus Ephesius - luogo non identificato » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 589

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Nostri nanque duces patriae divina tuentes
Oppidulum propter sacrum statuere colossum.

Et Vergilius:
Tu, genitor, cape sacra manu patriosque penates.
Hinc divinus Plato in undecimo De Legibus praecepit honorandas
esse sacras deorum statuas et imagines non propter se, sed quia
deos nobis repraesentant, quemadmodum antiqui venerabantur
Iovis illud simulacrum, ita interpretati: nam per hoc quod hominis
simulacrum gerit significari quoniam mens est, quae cuncta ratione
seminali producit; sedere autem fingitur, ut stabilis virtus atque in-
commutabilis exprimatur; nuda apertaque habet superiora, quo-
niam conspicuus est intelligentiis et superioribus; inferiora vero
teguntur, quoniam occultatur inferioribus creaturis; sceptrum laeva
tenet, quia in his corporis partibus spiritalissimum vitae domicilium
invenitur, creator autem intellectus, rex spiritusque vivificus mundi
est; dextra vero et aquilam protendit et victoriam: alterum quia
caeterorum deorum dominus quemadmodum aliarum avium aquila
est, alterum quia omnia sibi subiecta sunt. Simili modo et nos vene-
ramur figuram agni <quia repraesentat Christum et figuram
columbae quia notat Spiritum Sanctum> et figuras leonis, bovis,
aquilae, hominis significantes evangelistas et alias similes, quas in
revelationibus prophetarum, in Sacris Literis variis locis reperimus
expressas. <Quin ipsae quoque ad consimiles revelationes et somnia
conferunt et sacrae picturae iccirco dicuntur.> Sunt etiam sacri ritus
et sacrae observationes, quae fiunt ad venerationem deorum et
religionis, quemadmodum sunt gestus devoti, genuflexiones, capitis


pagina successiva »
 
p. 589