BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Telesio, Bernardino - De rerum natura » Boccaccio, Giovanni Geneologia degli Dei - p. 267v » Panegyricus Traiano » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 590

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


apertiones, ablutiones, aquae benedictae aspersiones, suffumiga-
tiones, exteriores expiationes, item supplicationum processiones et
laudum divinarum exterior ornatus ut musicalis resonantia, cereo-
rum et lampadum accensio, signorum et campanarum pulsatio,
templorum, altarium et simulacrorum ornatus, in quibus omnibus
summus ac speciosissimus cultus ac decor requiritur; quare ad-
hibentur ad haec quaecunque speciosissima et pulcherrima et
pretiosa, aurum, argentum et lapides pretiosi et eiusmodi. Quae
quidem venerationes et sacra exteriora sunt tanquam eruditiones et
invitationes ad sacra spiritualia ad impetranda beneficia deorum,
<sicut de his testata est Proserpina his versibus:
Quisnam hominum formas aeris neglexerit unquam
Aut auri flava aut argenti candida dona?
Quis non miretur, quis non haec ipsa deorum
Dixerit? ...
>
Dicuntur etiam sacri sacerdotes numinum deorumque ministri et
ipsis sacrati, tum et sacra quaelibet administrantes resque con-
secrantes; unde Lucanus:
Pontifices sacri, quibus est permissa potestas.
Et Vergilius de Heleno Apollinis sacerdote ait:
Exorat pacem divum vittasque resolvit
Sacrati capitis ...

Sunt vero sacra huiusmodi tanquam quaedam pacta inter deos et
nos sub laude vel veneratione vel obedientia exibita, quibus median-
tibus saepe virtutem aliquam mirandam obtinemus ab eo numine
cui talis veneratio impenditur; sic sunt sacri hymni et sermones et
exorcismata et incantationes et voces, quae ad deorum laudes et
venerationes sunt composita et dedicata; unde Orpheus in carmine
Ad Astra compositum:


pagina successiva »
 
p. 590