BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Catullus, Gaius Valerius - Carmina » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 591

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


Vocibus ergo sacris iam daemones invoco puros.
Et ecclesia primitiva utebatur sacris quibusdam incantamentis con-
tra morbos et tempestates, quae omnia sub veneratione alicuius nu-
minis vel pronunciando orantes, vel etiam aliquando scripta appen-
sa sive alligata deferentes, saepe virtutem aliquam a tali numine
obtinemus, quam homines valde admirantur. Hoc modo sunt etiam
sacra nomina, figurae et characteres et signacula, quae contempla-
tivi homines pro arcanis suis votis pura mente ad Dei venerationem
devoverunt, dedicarunt et consecrarunt; quae quidem si postea
quispiam eadem mentis puritate, qua primitus sunt instituta, pro-
nunciet, mirabilia similiter efficiet, tum etiam quatenus servetur
modus et regula a primo institutore tradita: nam qui haec ignorant
operam perdunt et frustra laborant. Hoc modo non solum verbis bar-
baris, sed etiam <hebraeis,> aegyptiis, graecis, latinis et alterius
cuiusque linguae nominibus Deo devotis ac suae essentiae vel virtuti
vel operationi attributis ac dedicatis, mira aliquando efficimus. Sic
sunt apud Iamblichum nomina, scilicet Osiris, Icton, Emeph,
Ptha, Epies, Amun; sic apud Platonem et Graecos ὤν, τὸν ταυτόν;
sic Graeci vocant Iovem, ζῆνα, ἀπὸτουζῆν, quod est vivere, quia sin-
gulis vitam praebet; similiter δία, quod significat 'per', quia per ip-
sum omnia fiunt; sicἀθάνατον, quod significat immortalem; sic
apud Latinos dicitur Iupiter, quasi iuvans pater, et horum similia,
quemadmodum et propria quaedam nomina etiam hominibus ad
votum tribuuntur, ut Eutychidem, Sosiam, Theophilum, hoc est
prosperum, servitorem, Deo charum. Similiter res quaedam mate-
riales concipiunt haud parum sanctitatis ac virtutis ex consecratione,
maxime sacerdotali, quemadmodum videmus sigilla illa cerea,


pagina successiva »
 
p. 591