BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Dionysius Periegetes - Orbis descriptio » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 593

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


influentia, non tam ab elementis corporibusque coelestibus, sed ab
intelligibili supercoelestique mundo descendens communibusque
divorum suffragiis adiuta, nulla coelestium corporum adversante
dispositione frangatur nec elementorum corruptibili contagione
frustretur, modo non desit firma credulitas ac veneratio religiosa,
hoc est cum metu horroreque coniuncta: id enim proprie sonat reli-
gio. Hinc dies illi religiosi dicti, quos nefas est violare, quos anxie
observamus, metuentes ingens aliquod malum, si quid in illis secus
factum sit quam oportet.>

De religiosis quibusdam observationibus, ceremoniis et ritibus suffituum,
unctionum et similium. Cap. LXIV


Tu igitur, quicunque in hac facultate operari desideras, in primis
piis precibus obsecra Deum patrem unum, ut tu quoque sis unus
illius clementia dignus; sis mundus ab intra et ab extra et in loco
mundo, quia scriptum est in Levitico: "Omnis homo qui accesserit
ad ea quae consecrata sunt, in quo est immunditia, peribit coram
Domino"
. Propterea lavare saepius et per statutos dies iuxta
numerorum mysteria; induas vestes mundas et abstineas ab omni
immunditia, pollutione et libidine: <nolunt enim dii exaudire homi-
nem, ut ait Porphyrius, qui multis diebus ab operatione venerea se
non abstinuit.> Non iungaris mulieri pollutae vel menstruatae, nec
illi qui patitur haemorrhaeam; non tangas rem immundam nec
morticinium; <unde inquit Porphyrius: "Qui mortuum tetigerit, ei
ad oracula accedere non licet"
, forte quia quadam funebris nidoris
affinitate corruptus, animus concipiendis divinis influxibus redditur
ineptus.> Lavabis te et inunges et fumigabis et offeras sacrificia:


pagina successiva »
 
p. 593