BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - La cortigiana » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 594

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


<suscipit enim Deus in odorem suavissimum quae illi fiunt ab
homine purificato et disposito simulque conscendentem cum illa
suffumigatione orationem et oblationem suam, sicut canit Psalmista:
"Dirigatur, Domine, ad te oratio mea, sicut incensum in conspectu
tuo"
. Praetera delectatur in hiis suffumigiis et odoramentis anima
ipsius Dei proles et imago, suscipiens illa per nares illas, per quas
et ipsa intravit in hunc corporeum hominem et per quas, testante
Iob, aliquando emittuntur spiritus vivacissimi, qui retineri ne-
queunt in corde hominis aut bili aut labore aestuantis: unde a multis
odoratus omnium sensuum vivacior et spiritualior existimatus est.>
Fumigia praeterea, sacrificium et unctio penetrant omnia et aperi-
unt portas elementorum atque coelorum, ut per illas homo possit
videre et cognoscere secreta Creatoris, res coelestes et quae supra
coelos sunt et quae descendunt de coelis, sicut sunt angeli et spiritus
speluncarum et profundorum, phantasmata desertorum locorum,
ut veniant, appareant, compareant et obediant; faciuntque pacatos
omnes spiritus et attrahunt sicut magnes ferrum coniunguntque
cum elementis et faciunt spiritus accipere corpora. <Plurimum si-
quidem spiritale corpus iis crassescit obesiusque evadit; etenim
vaporibus vivit et fumigationibus et libaminum nidoribus.> Quic-
quid praeterea operaris, fac pleno affectu ac cordis desiderio, ut fa-
veat tibi clementia coeli coelestiumque omnium; <quorum favorem
ut magis prosequaris, mirum in modum conferunt adaptatio locis,
temporis, professionis, consuetudinis, victus, habitus, exercitii,
etiam nominis: in his enim non solum mutatur vis naturae, sed
etiam superatur; multum enim confert locus fortunatus ad favorem.
Neque ab re locutus est Deus ad Abraham ut veniret ad terram
quam monstraret illi et "perrexit Abraham vadens et proficiscens ad
meridiem". Similiter Isaac venit in Gerarath, tibi seminavit et col-
legit centuplum et effectus est dives valde. Quis autem sit locus
unicuique congruus ex cuiusque genesi scrutandum erit; quod qui


pagina successiva »
 
p. 594