BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Diogenes Laertius - Vitae philosophorum » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 595

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


nequiverit, is observet ubi potissime spirituus suus recreetur, ubi
sensus vegetiores sint, ubi corporis sanitas et robur plus proficiant,
ubi negotia melius succedant, ubi plures faveant, ubi infensi suc-
cumbant: hanc regionem, hunc locum sciat sibi a Deo superisque
praeordinatum et a coelis dispositum atque paratum; hunc ergo
locum cole et pro tempore et negotio muta; infaustum autem locum
semper fugito. Nomina etiam fausta res nostras fortunatiores red-
dunt, infausta vero infelicitant. Hinc Romani olim in delectu mili-
tum conscribendo cavebant ne primo militi esset nomen aliqua ex
parte infaustum; et in locandis vectigalibus et lustrandis coloniis aut
exercitibus censores bonis nominibus eligebant. Tum et infaustis
nominibus in felicia mutatis, rerum quoque fortunam in melius
mutari crediderunt: sic Epidamnum, ne in damnum eo navigantes
irent, Dyrrachium vocari instituerunt; eadem ratione Maleoton, ne
quid mali adferret, Beneventum vocaverunt; lacum vero Lucrinum
ob nominis felicitatem omnium felicissimum putaverunt. Horas
etiam et dies pro operibus tuis elige; neque enim sine causa dixit Sal-
vator: "Nonne duodecim sunt horae diei?" et quae sequuntur.
Tempora enim rebus nostras certam fortunam praestare posse
docuerunt astrologi, observarunt magi; omnes denique sapientissi-
mi veteres in hoc consentiunt permaximi interesse quo quidque tem-
poris momento, quave coelestium dispositione in hoc mundo esse
suum acceperit, non tam naturale quam etiam artificiale. Tantam
enim vim habere hoc initii momentum tradiderunt, ut omnem for-
tunae cursum inde pendere et praedici posse parique ratione ex cui-
usque rei fortunae successibus illius initium retro scrutari posse et
firmiter crederent et ipsa experientia teste adseverarent, quemad-
modum Sulla astrologus Caligulae consulenti de natura certissimam
necem appropinquare praedixit. Metheon astrologus, Atheniensi-
bus in Syracusanos expeditionem agitantibus, futuram belli calami-
tatem praevidit; iisdem navigaturis in Siciliam Meson astrologus
tempestatem praedixit. Anaxagoras hac temporum scientia quibus
diebus saxum e Sole casurum esset praemonuit, sicut postea factum
est ad Aegos, Thraciae flumen. Contra L. Tarnucius Firmianus ex
Romuli gestis atque fortuna et conceptionem et nativitatem illius


pagina successiva »
 
p. 595