BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Boccaccio, Giovanni - Decameron » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 596

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


invenit; idem urbis Romae natalem diem adinvenit ex annotatis
illius fortunae successibus. Sic etiam mundi initium genituramve ex
rerum eventibus compertam fuisse refert Maternus. Quod autem
tempora in rebus naturalibus plurimum possint multis exemplis pa-
tere potest: sunt nanque arbores quae post solstitium invertunt sua
folia, ut populus, ulmus, olea, tilea, alba salix. Et conchylia et cancri
et ostreae crescente Luna augescunt, decrescente macrescunt et
maria suo fluxu atque refluxu Lunae motus temporaque observant.
Et Euripus in Euboea nonne septies mira celeritate defluit et refluit?
idem tribus diebus unoquoque mense, videlicet septima, octava,
nona Luna, stat immotus. Et apud Troglodytas lacus est qui ter in
die fit amarus ac salsus et rursus dulcis. Iam vero die brumali cum
marcent omnia, pulegium aridum florescit; eodem die aiunt inflatas
vesicas disrumpi, salictorum folia et malorum grana verti ac cir-
cumagi. Et manifestum est, id quod ego et in Italia et Gallia vidi et
sationem eius novi, videlicet nucem quae per totum annum arida
sub ipsa divi Iohannis vigilia et folia et flores et maturos fructus
produceret. Et totum hoc miraculum ex sola temporis observatione
in satione illius consistit. Quod autem tempora rebus artificialibus
aliquas mirabiles possint praestare virtutes ipsi astrologi in suis elec-
tionum et imaginum libris constanter affirmant. Et hac ratione legi-
mus apud Plutarchum simulacrum apud Peleneos ea arte fabrica-
tum fuisse quod quoquoversus spectasset omnia terrore et maxima
perturbatione conficiebat, ita quod nemo prae timore auderet illud
intueri. Et in Vita Apollonii legimus magos apud Babylonem tecto
alligasse quatuor aureas alites, quas deorum linguas appellabant,
vimque illis fuisse ut animos multitudinis ad regis amorem obedien-
tiamque conciliarent. In Chio insula Dianae facies erat in sublimi
posita, cuius vultus introeuntibus tristis, exeuntibus hilaris vide-
batur. Apud Troadem circa simulacrum Minervae relicta sacrificia
non putrescebant. In phano Veneris apud Paphos in area non plue-
bat. Ex tumulo Antaei si quid erutum fuisset, imbres e coelo sparge-
bantur, donec quod effosum fuerat restitueretur. In tumulo regis
Bibriae Ponti laurus extabat, a qua si quid decerptum in navim quis
intulisset, non cessabant illic iurgia quamdiu non fuisset abiectum.
In insula Boristhene aedem Achillis nulla avis infestabat. Romae


pagina successiva »
 
p. 596