BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Florio, John - Giardino di ricreatione » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 597

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


aedem Herculis in foro boario nec musca, nec canis intrabat. In
Olyntho Thraciae locus erat, in quem si scarabeus incidisset, non
poterat exire, sed distorquens sese immoriebatur. Innumera fere ex-
empla adferre possem et his multo mirabiliora, quae arte imaginum
et observatione temporum facta fuisse narrat antiquitas. Sed ne quis
ista iampridem obsoleta minus credat et pro nugis reputet, recen-
tiora quaedam et per haec tempora adhuc locis nonnullis extantia ar-
tificiosa miracula istis addam. Nam arte imaginum effectum dicitur
quod Byzantio serpentes neminem laedant graculique intra moenia
non pervolent; quod Creta noctuam non ferat; quod in agro
neapolitano cicadae non audiantur; quod Venetiis publica tonso-
rum tecta nullum genus muscarum subit; quod apud Toletum
macello publico toto anno non plus una et ea quidem insigni albe-
dine cernitur musca. Et nos iam in precedenti libro narravimus et
modos et tempora, quorum observatione haec et similia fieri pos-
sint. Sermonum praeterea atque verborum vires tibi potissimum
observanda sunt: per haec enim expanditur anima in substantias in-
feriores, in lapides, in metalla, in plantas, in animalia et in omnia
naturalia, imprimens illis figuras et passiones varias, omnibus
creaturis vim inferens aut amore quodam ducens trahensque. Sic
Cato testatur lassatos boves verbis instaurari, tum verbis atque
precibus a Tellure impetrari posse ut insuetas alat arbores, ipsas
etiam arbores similiter exorari ut transmigrent et in alieno solo
accrescant; rapas quoque ampliores fieri, si dum seruntur obsecren-
tur ut sibi et familiae vicinisque benigne conferant. Pavo quoque
laudatus mox pennas explicat; contra vero ocymum herbam cum
maioribus maledictis et probris situm sit eo fructus adferre laetiores
compertum est. Garus etiam ambusta et infusa medetur malis, si
tamen interim garus non nominetur. Tum et qui fascino utuntur
laudando necant arbores nocentque satis atque pueris. Tantam
praeterea humanarum execrationum vim esse dicunt, ut etiam
malos daemones abigant exterminentque. Hac ratione Serapim


pagina successiva »
 
p. 597