BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Plato - Timaeus » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 598

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


apud Aegyptios narrat Eusebius symbola edidisse, quibus daemones
expellerentur, docuisse etiam quomodo daemones assumptis bruto-
rum figuris insidientur hominibus. In omnibus denique Deum prae
oculis habe;> scriptum est enim in Deuteronomio: "Cum quaesieris
dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde quaesieris
et tota tribulatione animae tuae"
. Per veracem autem constantem-
que fidutiam potes placare Deum daemonesque omnes; unde apud
Marcum legitur: "Omnia quaecunque orantes petitis, credite quia
accipietis et evenient vobis"
; et apud Matthaeum dicitur: "Si
habueritis fidem sicut granum sinapis, nihil impossibile erit vobis"
.
Multum quoque valet oratio iusti assidua: "Helias enim, ut ait Ia-
cobus, homo erat similis nobis passibilis et oravit oratione ut non
plueret super terram et non pluit annos tres et menses sex; et rursum
oravit et coelum dedit pluvias et terra dedit fructum suum"
. Cave
autem in orationibus ne optaveris aliquid vanum vel quod sit contra
divinam voluntatem; vult autem Deus omnia bona; neque enim
"usurpabis nomen Dei tui frustra, quia non erit impunitus qui sub
re vana nomen eius adsumpserit"
. Facias abstinentiam et des elee-
mosynas, quoniam dicente angelo ad Tobiam. "Bona est oratio
cum ieiunio et eleernosyna"
; et in libro Iudith legitur: "Scitote
quoniam exaudiet Dominus preces vestras, si manentes permanseri-
tis in ieiuniis et orationibus in conspectu Domini"
.


pagina successiva »
 
p. 598