BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - De generatione et corruptione » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 123

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

praeterit">. Similiter habet agnus inimicitias et noxietatem lupi
contra se et horret et fugit ipsum atque timet; et dicunt quod, si sus-
pendatur cauda vel pellis vel caput lupi supra praesepe, tristantur
oves nec comedunt aliquid prae nimio timore. Et refert Plinius quod
esalon parva avis, ova corvi frangens, cuius pulli infestantur a vulpi-
bus, invicem haec catulos ipsius ipsamque vellit: quod ubi viderint
corvi contra auxiliantur velut adversus communem hostem; acan-
this, avicula in spinis vivens, iccirco asinos odit flores spinae devo-
rantes; egithus vero avis minima in tantum cum asino dissentire fer-
tur, ut sanguinem eorum constet non coire,
<quo etiam rudente
egithi ova et pulli pereunt.> Oliva quoque cum meretrice in tantum
dissentire fertur quod, si ab eadem plantata fuerit, vel infructuosa
perpetuo manere vel omnino arescere dicitur. <Nihil magis timet leo
quam faces ardentes neque nulla alia re atque his domari creditur;
et lupus neque ferrum timet neque hastam, sed lapidem, cuius
proiectu vulnere facto gignuntur lupo vermes; reformidat camelum
equus, adeo ut nec quidem speciem eius intueri nec sentire sustineat;
elephas furens, viso ariete, mitescit; coluber nudum hominem timet,
quem vestibus persequitur; taurus ferociens, si ficui alligetur, con-
flaccescit impetus eius; electrum omnia trahit praeter ocymum et
quae oleo perlita sunt, cum quibus naturali antipathia dissidet.>

Quomodo investigandae et experiundae sunt rerum virtutes, quae illis a tota
specie insunt aut particulari ipsius individui dono alicui rei sunt agnatae.
Cap. XIX


Insuper considerare debes virtutes rerum inesse quibusdam secun-
dum speciem, ut audacia et animositas in leone et gallo, timiditas


pagina successiva »
 
p. 123