BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Informazioni sull'edizione » Poliziano, Angelo In Georgica commentarium - p. 160 » Biblia, 1 Io » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 124

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


in lepore et agno, rapacitas seu voracitas in lupo, insidiositas et
fraudulentia in vulpe, adulatio in cane, avaritia in corvo et cornice,
superbia in equo, ira in tygride et apro, tristitia et melancholia in
cato, libido in passere et sic de simililbus: maxima enim pars
naturalium virtutum species comitatur. Quaedam vero insunt rebus
secundum individuum, quemadmodum sunt quidam homines qui
vehementer abhorrent aspectum cati, ita ut sine horrore gravissimo
aspicere non possint: qui quidem horror non inest ipsis secundum
speciem humanam, quod manifestum est. <Et narrat Avicenna tem-
pestate sua vixisse hominem quem fugerent venenata omnia,
morientibus omnibus quae forte mordicus illum apprehendissent,
ipso omnino illaeso; et refert Albertus se in Agrippina Colonia
vidisse puellam, quae araneas in escam venabatur eoque cibi genere
oblectata insigniter aleretur.> Sic sunt audacia in meretrice, timidi-
tas in fure. Et hoc modo dicunt philosophi quod individuum ali-
quod, quod nunquam passum sit aegritudinem, confert omni aegri-
tudini: ideo dicunt quod os hominis mortui, qui nunquam habuerit
febres, suspensum supra patientem liberat a quartana. Insunt etiam
individuis singulares multae virtutes a corporibus coelestibus infu-
sae, quod superius monstravimus.

Quod virtutes naturales quibusdam insunt per totam suam substantiam,
quibusdam vero in certis suis particulis aut membris. Cap. XX


Rursus considerare debes virtutes rerum quibusdam inesse secun-
dum totum, hoc est secundum totam suam substantiam vel eius
omnes partes: sicut pisciculus ille echeneis, qui solo tactu fertur


pagina successiva »
 
p. 124