BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aristoteles - Physica » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 125

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


navem sistere, hor non agit secundum aliquam praecipuam suam
partem, sed secundum suam totam substantiam; sic hyaena habet
secundum suam totam substantiam quod umbrae eius contactu
canes obmutescant; sic chelidonia confert visui non secundum ali-
quam, sed secundum omnes suas partes — non minus radice quam
foliis et semine; et sic de similibus. Quaedam autem virtutes insunt
rebus secundum aliquas eius partes, puta solum in lingua, vel oculis,
vel aliis quibusdam membris sive partibus: sic in oculis basilisci et
catoblepae est virtus violentissima occidendi homines, ubi ipsos
viderit; similis virtus est in oculis hyaenae, quae quodcunque
animal lustraverit e vestigio haeret, stupescit et movere se non
potest; similis virtus est in oculis luporum quorundam qui si quem
prius viderint, stupescit et raucescit adeo ut si claare voluerit non
habeat vocis ministerium — de hoc Vergilius meminit ubi canit:
... vox quoque Moerim
Iam fugit ipsa lupi Moerim videre priores.

Sic et foeminae quaedam erant in Scythia et apud Illyricos et Tribal-
los, quae quoties quem iratae aspexerant interemisse feruntur;
similiter et Telchines Rhodi populi leguntur fuisse, qui omnia
aspectu suo in peius commutaverant — propterea a Iove submersi:
iccirco fascinatores huiusmodi animalium oculis in collyriis utuntur,
ad similes passiones per fascinationes operaturi. Simili modo formi-
cae fugiunt ex corde upupae, non ex capite, pede vel oculis; sic fel


pagina successiva »
 
p. 125