BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Marescalco » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 127

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


upupae vel hirundinis vel mustelae vel talpae, eo adhuc vivente et
palpitante, confert ei ad memoriam, reminiscentiam, intellectum et
divinationem. Hinc ortum est generale praeceptum, quod scilicet
quaecunque colligenda sunt ex animalibus (sive lapides, sive mem-
bra, sive excrementa ut pili, stercus, ungulae), haec ab animalibus
illis adhuc viventibus auferri debent atque etiam, si fieri potest, ipsis
postea adhuc vivis remanentibus; unde praecipiunt: "Quando colli-
gis linguam ranae, eam vivam remittas in aquam; si colligas dentem
vel oculum lupi, non interficias lupum''; et sic de similibus. Sic tradit
Democritus si quis extrahat ranae marinae viventi linguam, nulla
alia parte corporis adhaerente ipsaque demissa in mare, imponat
supra cordis palpitationem mulieri dormienti, quaecunque inter-
rogaverit vera responsuram. Simili modo oculos ranarum ante Solis
ortum adalligatos aegro, ita ut caecas demittant in aquam, tertianas
abigi promittunt; eosdemque, cum carnibus lusciniae in pelle cervi-
na adalligatos, praestare vigiliam somno fugato tradunt. Similiter
pastinacae radius adalligatus umbilico fertur faciles partus facere, si
viventi ablatus sit ipsaque denuo in mare demissa. Sic ferunt serpen-
tis oculum dextrum adalligatum contra epiphoras prodesse, si ser-
pens vivus dimittatur.
<Et est quidam piscis sive serpens maximus
nomine myrus, cui si eruatur oculus et alligetur fronti patientis,
ophthalmiam sanare dicitur, pisci vero oculum renasci, sed altero il-
lum capi lumine, qui viventem non dimiserit.> Item dentes omnium
serpentum, quando vivis exempti sunt, suspensi supra patientem
quartanam sanare dicuntur; similiter dente talpae vivae exempto,
ea dimissa, sanari dentium dolores; nec adlatrare canes caudam
mustelae, quae dimissa sit, habentes. Et narrat Democritus linguam
chamaeleontis, si viventi erepta sit, ad iudiciorum eventum pollere


pagina successiva »
 
p. 127