BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Epigrammata » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 128

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres

eandemque salutarem esse parturientibus circa domum; cavendum
autem ne domo inferatur, quia esset perniciosissimum.
Sunt adhuc
proprietates post mortem remanentes ac de his dicunt Platonici
quod res in quibus minus mergitur idea materiae, in his adhuc post-
quam mortuae sunt et defunctae fuerint id quod immortale est
mirabilia operari non cessat. Sic in herbis et plantis, avulsis et
arefactis, adhuc viget et operatur ipsa virtus ab idea quondam infu-
sa: inde est quod, sicut aquila in vita sua omnes aves superat et vin-
cit, sic etiam ea defuncta pennae eius omnes aliarum avium pennas
et plumas destruunt et corrodunt; eadem ratione pellis leonis omnes
alias pelles consumit et pellis hyaenae destruit pelles pantherae et
pellis lupi corrodit pellem agni. Et quaedam haec non agunt solum
in contactu corporeo, sed etiam quandoque in harmonia vocali: sic
tympanum factum de pelle adib, hoc est lupi, obmutescere facit
tympanum de pelle agni; simili modo tympanum factum de pelle
ericii marini procul fugat omnia reptilia, per quamcunque distan-
tiam sonus eiusmodi auditus fuerit; <et fides factae ex intestinis lupi,
si cum ovinis fidibus in lyra aut cythara tensae fuerint, nullam inde
fieri posse consonantiam manifestum est.>

Quomodo res inferiores subsunt corporibus coelestibus et quomodo humanum
corpus ipsaque hominum exercitia et mores stellis aique signis distribuuntur.
Cap. XXII


Manifestum est quod omnia inferiora subsunt superioribus et quo-
dam modo (ut inquit Proclus) sibi invicem insunt, scilicet in infimis
suprema et in supremis infima
: sic in coelo sunt terrena, sed sicut
in causa modoque coelesti, et in terra sunt coelestia, sed modo terre-
stri, scilicet secundum effectum. Sic dicimus esse hic entia quaedam
solaria, quaedam lunaria, in quibus Sol et Luna causant aliquid
suae virtutis, unde res eiusmodi recipiunt plures operationes et


pagina successiva »
 
p. 128