BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Martialis, Marcus Valerius - Liber spectaculorum » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 129

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


proprietates consimiles proprietatibus et operationibus stellarum et
figurarum quibus subsunt. Sic cognoscimus solaria esse respectiva
cordis et capitis propter Leonem, Solis domum, et Arietem, Solis ex-
altationem; sic martialia conferunt capiti et testiculis propter Arie-
tem et Scorpionem: <hinc quibus vino inebriatis sensus titubant et
caput dolet, missis in aquam frigidam testibus acetove dilutis,
praesentaneum remedium est.> Sed circa ista necessarium est scire
quomodo corpus humanum distribuitur planetis atque signis. Scias
itaque iuxta Arabum traditionem Solem praeesse cerebro et cordi,
<femori, medullis, oculo dextro et spiritui vitae>. Linguae vero et ori
et caeteris instrumentis sive organis sensuum tam interiorum quam
exteriorum, <insuper manibus, pedibus, cruribus, nervis et virtuti
phantasticae> praeesse Mercurium. Spleni, <lieni, stomacho, vesi-
cae, matrici ac auri dextrae ipsique receptivae virtuti> Saturnum.
Hepati <et carnosiori parti stomachi, ventri quoque et umbilico>
Iovem, <unde in Iovis Ammonii templo effigiem umbilici repositam
tradit antiquitas; sunt praeterea qui illi etiam costas, pecten, intesti-
na, sanguinem, brachia et dextram manum ac sinistram aurem ac
virtutem naturalem attribuunt>. Sanguini <autem et venis et reni-
bus et chystifellis, naribus et dorso et decursui spermatis et vi irasci-
bili praeficiunt> Martem. Iterum renibus et testiculis, <vulvae et
matrici> et genitali semini <et vi concupiscibili> Venerem; <insuper
et carni et pinguedini, ventri, pectini et umbilico et eiusmodi omni-
bus, quae operi venereo inserviunt, ut ossi sacro et spinae dorsi et
lumbis, praeterea capiti et ori quo osculum amoris pignus donatur,
praesse dicitur.> Luna <vero etsi totum corpus et singula membra
pro varietate signorum sibi vendicet, tamen peculiariter sibi ad-
scribuntur cerebrum, pulmo, medulla spinae dorsi,> stomachus <et
menstrua et omnia excrementa atque oculus sinister cum crescendi
vigore. Ipse enim Hermes in animalis capite septem dicit esse forami-
na septem planetis distributa, videlicet aurem dextram Saturno,
sinistram Iovi, narem dextram Marti, Veneri sinistram, oculum


pagina successiva »
 
p. 129