BIVIO: Biblioteca Virtuale On-Line
Aretino, Pietro - Marescalco » Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius De occulta philosophia - p. 151

Agrippa von Nettesheim, Heinrich Cornelius

De occulta philosophia libri tres


coelestis, alia per certam et artificiosam multarum rerum invicem
confusarum secundum certas proportiones commixtionem, qua-
lis cum coelo consentiat, sub certa constellatione acquisita: et
haec virtus descendit per similitudinem et habitudinem quandam
rerum ad invicem cum superioribus, in quantum sequentes virtutes
antecedentibus gradatim correspondent, ubi praesertim patiens ad
suum insuper agens accomodatur. Sic ex certa quadam herbarum,
vaporum et similium compositione, cum physice, tum astronomice
confecta, resultat quaedam communis forma pluribus syderum
dotata muneribus <sicut in melle apum, quod ex innumerabilium
florum succis exceptum et in unam formam redactum omnium con-
tinet virtutem divino prope et admirabili muscarum artificio; quo
tamen haud minus mirandum est quod Eudoxus Gnidius refert de
melle factitio, quod Gigantum in Libya gens quaedam ex floribus
conficere novit optimum, adeo ut ab apum melle minimum distare
videatur>. Omnis autem commixtio, quae constat ex pluribus, tunc
est perfectissima, quando ita ex suis partibus conglutinatur ut unum
fiat, undique sibi constet neque facile dissipetur: <sicut videmus ali-
quando lapides et corpora diversa vi quadam naturali sic con-
glutinari et uniri, ut penitus unum videantur, sicut duae arbores per
insitionem et ostreae cum lapidibus vi quadam naturae occulta;
visaque sunt animalia in lapides versa atque sic cum lapidis substan-
tia unita, ut iam unum corpus et illud homogeneum efficere
viderentur: sic hebenus in arborum genere modo lignum, modo
lapis est.> Quando itaque aliquis commixtionem fabricat ex multis
materiis sub coelestibus influxibus, tunc varietas illinc quidem coe-
lestium actionum, hinc vero potentiarum naturalium congregata
facit quaedam mirabilia per unguenta, per collyria, per suffumiga-
tiones, per similia, qualia videlicet leguntur in libris Chyrannidis,
Archytae, Democriti et Hermetis, qui Alchorat inscribitur, <et alio-
rum plurium.>


pagina successiva »
 
p. 151